monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 3 <<<     >>> § 5

§ 4 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid est enim ieiunium nisi substantia et imago caelestis ? ieiunium refectio animae, cibus mentis est, ieiunium uita est angelorum, ieiunium culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis.
2 hoc ad deum gradu citius peruenitur, hoc gradu Helias ascendit ante quam curru, hanc hereditatem sobrietatis abstemiae ad caelum abiens discipulo dereliquit, in hac uirtute et spiritu Heliae uenit Iohannes.
3 denique in deserto et ille uacabat ieiuniis; esca autem eius erat locustae et mei siluestre.
4 et ideo qui uitae humanae possibilitatem continentia supergressus fuerat, non homo, sed angelus aestimatus est.
5 de ipso legimus: etiam plus quam propheta.
6 hic est, de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te.
7 quis humana uirtute equos igneos, currus igneos potuisset ascendere, regere aerios currus nisi qui naturam humani corporis incorruptibilis ieiunii uirtute mutasset?